라틴어 문장 검색

sed Chattis adeo inprovisus advenit, ut quod imbecillum aetate ac sexu statim captum aut trucidatum sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장4)
Germanico pretium fuit convertere agmen, pugnatumque in obsidentis, et ereptus Segestes magna cum propinquorum et clientium manu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장7)
sed suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum, brevis et infaustos populi Romani amores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장8)
et populus quasi rursum ereptum acrius doluit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장15)
sed referendum iam animum ad firmitudinem, ut quondam divus Iulius amissa unica filia, ut divus Augustus ereptis nepotibus abstruserint tristitiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장6)
erepto Druso preces ad vos converto disque et patria coram obtestor:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장12)
ea fraude captum senem, postquam convivium inierat, exceptum poculum Druso tradidisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장5)
sic Zorsini victo nihil ereptum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장5)
'Si quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc urbem quam captus venissem, neque dedignatus esses claris maioribus ortum, plurimis gentibus imperitantem foedere pacem accipere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장1)
sed post captum Caratacum praecipuus scientia rei militaris Venutius, e Brigantum civitate, ut supra memoravi, fidusque diu et Romanis armis defensus, cum Cartimanduam reginam matrimonio teneret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장5)
quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii exemplum intellegebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장9)
nec multo post ereptus amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia principis cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장13)
Ceterum continuo exercituum otio fama incessit ereptum ius legatis ducendi in hostem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장1)
ventum dehinc in locos cultos demessaeque segetes, et ex duobus castellis in quae confugerant Armenii alterum impetu captum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장3)
huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per venenum patre et statim fratre;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION