라틴어 문장 검색

Quoniam autem imprimit fortius quod quaestione erutum est, quam quod sponte oblatum, possis ad inescandam quaestionem insolitum induere vultum, ex quo occasio detur alteri interrogandi quid sibi velit ista oris mutatio?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 7:2)
At ea quae aeream iucundissimo odore perfundunt, sed non nisi calcata aut contusa, sunt tria, pimpinella, serpillum, et mentha aquatica.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:17)
Itaque ambulacra integra his sunt conserenda ut odorem eorum calcando exprimas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:18)
Si cuipiam ingenium sit minus aptum ad rerum differentias et distinctiones eruendas, ad scholasticos se conferat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:40)
et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea.
(불가타 성경, 호세아서, 2장12)
Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat.
(불가타 성경, 호세아서, 5장14)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
Quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae;
(불가타 성경, 미카서, 1장3)
et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem pastores et octo primates hominum.
(불가타 성경, 미카서, 5장4)
Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis; et liberabit ab Assyrio, cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris.
(불가타 성경, 미카서, 5장5)
Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat.
(불가타 성경, 미카서, 5장7)
Tu seminabis et non metes, tu calcabis olivam et non ungeris oleo, mustum et non bibes vinum.
(불가타 성경, 미카서, 6장15)
Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
(불가타 성경, 미카서, 7장19)
Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장14)
In fremitu calcabis terram, in furore conteres gentes.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION