라틴어 문장 검색

una spes erat si ex maioribus castris subveniretur, ut diversae legiones aliae adversus Capenatem ac Faliscum, aliae contra eruptionem oppidanorum pugnarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 97:1)
inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 159:3)
Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit, laborque continuus, non die non nocte remissus, subegit eos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 46:1)
quae postquam nulla eruptione impediri videt, minus esse animi ratus in hoste quam ut in eo tam lentae spei victoriam exspectaret, cohortatus milites, ne tamquam Veios oppugnantes in opere longinquo sese tererent, victoriam in esse, ingenti militum alacritate moenia undique adgressus scalis oppidum cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 90:1)
oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 233:1)
Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus opportunus huic eruptioni fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 254:1)
in Hernicos, morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato et plenis irae atque indignitatis militum animis eruptio est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 62:1)
castrorum oppugnatione, quia serum erat diei, abstinuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 74:2)
cum populatione peragrati fines essent, ab oppugnatione urbium temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 208:3)
atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 398:2)
tumultum maxime repentina inter proelium eruptio oppidanorum fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 191:1)
et tamquam nulla nisi in eruptione spes esset, locis inquit angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria patefecerimus viam nullam habemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 327:1)
huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est moenia vi cepit atque omnes puberes interfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 434:1)
Scipio, nisi in primo pavore priusquam colligerentur animi transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 607:1)
prima luce ad moenia omnibus copiis admotis corona cinxit urbem subsidiaque firma, ne qua eruptio fieret, portis opposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 618:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION