라틴어 문장 검색

resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulphuris ignem non experti, quod ἄπυρον vocatur, faecis aridae aceti, spumae nitri, salis ammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae, singulorum p. )-(. VIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 17:3)
Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem 7 deponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 1:1)
Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 1:2)
Ex quibus bacca iucundissima est Posiae, speciosissima Regiae,sed utraque potius escae, quam oleo est idonea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 4:1)
Orchis quoque et Radius melius ad escam quam in liquorem stringitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 4:3)
omnisque olea maior fere ad escam, minor oleo est aptior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 4:5)
Febricitanti bovi convenit abstineri cibo uno die, postero deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora modicae magnitudinis coctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo1 salivati more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 1:1)
Item si vomer crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymallum vocant, admixto sale imponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:1)
Attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente, et iam in vesperum declinato,bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque numerus capitum saepius recognosci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 3:2)
neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:4)
Nihil enim aliud, quam obicitur esca, sed praecipue milium:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 2:2)
Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quae est firmissima esca.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 5:4)
Lactucae quoque in hunc usum semina vel maxime serenda sunt, quoniam et mollissimum est olus, et libentissime ab his avibus appetitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:5)
Tum etiam pullis utilissima est esca.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:6)
sed ante concisis intubis vel lactucae foliis saturetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION