라틴어 문장 검색

alter saepe uno mutat praecordia Verbo, altera vix ipso sanguine mollis erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 414)
"tandem prorumpit et arma, arma fremit, pinguisque etiamnum sanguine fertur lorica, obtusus per barbara vulnera contus atque sub assiduis dentatus caedibus ensis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 106)
illud etiamnum dolenter faxo tacitum, quod libellos illos, quos tuo nomine nobilitari non abnuis, nullo umquam inpertfvisti rescripto.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 2:2)
porro si etiamnum solito 1 obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis 2 ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo, porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:2)
nam si etiamnum silere meditemini, omnes et me cui et illum per quem scribere debebas 1 indignum arbitrabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Felici suo salutem 1:3)
citius me tigris abactis fetibus orbatique velint audire leones, nec si tergeminum Sicula de virgine carmen affluat aut silvis chelys intellecta ferisque, mulceat insanos gemitus, stat pectore demens luctus et admoto latrant praecordia tactu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus6)
nunc etiam ad planctus refugit iam plana cicatrix, dum canimus, gravibusque oculis uxorius instat imber, habentne pios etiamnum haec lumina fletus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam16)
"Arcades hic tua - nec pudor est - delubra nefastis imposuere locis, illic Mavortius axis Oenomai Geticoque pecus stabulare sub Haemo dignius, abruptis etiamnum inhumata procorum reliquiis trunca ora rigent, tamen hic tibi templi gratus honos, placet Ida nocens mentitaque manes Creta tuos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권97)
canis etiamnum altaribus ignes sopitum cinerem et tepidi libamina sacri servabant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권176)
"iuvat ire et visere iuxta liventes in morte oculos uterique nefandam proluviem et crasso squalentia pectora tabo, qua nostrae cecidere animae, stupet Inacha pubes, magnaque post lacrimas etiamnum gaudia pallent."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권211)
gemuit prope limina nati Laius et notos cunctatus inire penates, ut vero et celsis suamet iuga nixa columnis vidit et infectos etiamnum sanguine currus, paene retro turbatus abit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권22)
haec audax etiamnum in limine retro vociferans iam tunc impulsa per agmina praeceps evolat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권189)
ille oculos etiamnum in luce natantes sistit et aspecta germani morte resolvit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권250)
ast tamen illi membra negant, lassusque ferit praecordia sanguis, iam sublata manus cassos defertur in ictus, tardatique gradus, clipeum nec sustinet umbo mutatum spoliis, gelidus cadit imber anhelo pectore, tum crines ardentiaque ora cruentis roribus et taetra morientum aspargine manant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권274)
tonat axe polus clipeique cruenta lux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis, hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare labores Iuppiter et tota perfusum pectora belli tempestate videt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권83)

SEARCH

MENU NAVIGATION