라틴어 문장 검색

si qua certos ac necessarios habere non uideantur euentus ea certo euentura praesciri nequeunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:8)
Quid igitur refert non esse necessaria, cum propter diuinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar eueniet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:9)
Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, 'desilite', inquit, 'milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.'
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 25장3)
42. Hic evenit tibi, Pisa, magnum infortunium:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM165)
Eademque ratione, cum spiritus gravis est, cum somnus aut vigilia urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eveniant perceperit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium62)
Inveniuntur tamen, in quibus aliter atque in ceteris idem eveniat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium206)
Quid enim inter haec adiuvare possunt quies et inedia . . . quae per illas maxime eveniunt?
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장101)
), quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni (1, 1‑2), quae tempestatum genera (1, 3‑4), quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta vel periculis oportuna sint (1, 5), quod genus adversae valetudinis in quo timeri maxime possit (1, 6‑23), non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus . . . frequentius tamen quaedam eveniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, PROOEMIUM5)
Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque evenit, noxium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장8)
quod in corpore tenuiore vix evenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장67)
si dolor praecordiorum est aut totius pectoris aut, qui in plurimis evenit, capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장11)
In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장16)
at si a priore parte id evenit, vel lateris acutus dolor vel insania expectanda est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장50)
quorum si nihil evenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장57)
si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia tunc liquor omnis non in vesicam sed intestina descendit);
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장112)

SEARCH

MENU NAVIGATION