라틴어 문장 검색

attamen gaude quod hic ipse panegyricus etsi non iudicium certe eventum boni operis accepit, quapropter, si tamen tetrica sunt amoenanda iocularibus, volo paginam glorioso, id est quasi Thrasoniano fine concludere Plautini Pyrgopolinicis imitator.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 8:1)
ad hoc unica singularis-que doctrina et in diversarum rerum assertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari, quaeque, si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium cum Euphrate horoscopium, 2 cum Perdice circinum cum Vitruvio perpendiculum quaeque numquam investigare destiterit cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto 3 pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 5:1)
erga familiam suam nec in proferendo alloquio minax nec in admittendo consilio spernax nec in reatu investigando persequax;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 4:2)
Nihil enim tale de Christianis asseverari sciebant observandum utique sibi et omni vigilantia investigandum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 6:2)
Singula ista quaeque adhuc investigare quis posset?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 5:2)
De originibus quidem ut secretioribus et ignotis penes plures nostrorum altius1 nec abunde investigandum fuit quam de instrumentis ethnicalium littera- rum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 1:1)
sed omnipotens Deus ut, qualis meriti uir fuerit, demonstraret, omni nocte supra sepulchrum eius lux caelestis apparuit, donec animaduertentes uicini, qui uidebant, sanctum fuisse uirum, qui ibi esset sepultus, et inuestigantes, unde uel quis esset, abstulerunt corpus, et in Bononia ciuitate iuxta honorem tanto uiro congruum in ecclesia posuerunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIII. 1:3)
Pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissime inuestigabam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:2)
Bacchanalia, sacrum Graecum et nocturnum, omnium scelerum seminarium, cum ad ingentis turbae coniurationem pervenisset, investigatum et multorum poena sublatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha5)
nescio, nil video, caecus eo atque equidem quo eam aut ubi sim aut qui sim nequeo cum animo certum investigare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 97)
Halisca, hoc age, ad terram aspice et despice, oculis investiges, astute augura.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 219)
certumst praeconum iubere iam quantum est conducier, qui illam investigent, qui inveniant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4152)
nihil investigo quicquam de illa muliere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 55)
non concedam neque quiescam usquam noctu neque dius prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 218)
Et quidem ego ibo domum atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo, qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2161)

SEARCH

MENU NAVIGATION