라틴어 문장 검색

id bellum cum causis et eventibus (etenim longius provectum est) mox memorabimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장2)
namque Mu- cianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe potiretur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi utilitates disserens atque ita compositus ut ex eventu rerum adversa abnueret vel prospera agnosceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장5)
cetera secundum eventum proelii cessura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장13)
Igitur Civilis desciscendi certus, occultato interim altiore consilio, cetera ex eventu iudicaturus, novare res hoc modo coepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장1)
Haec in Germania ante Cremonense proelium gesta, cuius eventum litterae Primi Antonii docuere, addito Caecinae edicto;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장1)
quot proeliis adversus Cimbros Teutonosque, quantis exercituum nostrorum laboribus quove eventu Germanica bella tractaverimus, satis clarum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장5)
simul manere apud exercitus Titum ad omnis principatus novi eventus casusve utile videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 10장8)
eius proelii eventus utrumque ducem diversis animi motibus ad maturandum summae rei discrimen erexit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장5)
ne terrerentur vario Trevirici proelii eventu:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장4)
sane Cerialis parum temporis ad exequenda imperia dabat, subitus consiliis set eventu clarus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장10)
sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis nominatis desperans tam praecipitis consilii euentum intercepisse ueneno indicem creditur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 5:2)
sed reputans et se priuatum non sine periculo fore et illam plurium arbitrio temere committi, in retinenda perseuerauit, dubium euentu meliore an uoluntate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 28장 1:4)
sed Gallo quoque et accusatorum denuntiationibus et senatus consultis ad necem conpulso laudauit quidem pietatem tanto opere pro se indignantium, ceterum et inlacrimauit et uicem suam conquestus est, quod sibi soli non liceret amicis, quatenus uellet, irasci.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 2:2)
Quin et bellorum omnium euentus ante praesensit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 1:1)
Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque inaequabiliter uarioque et animo et euentu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION