라틴어 문장 검색

nam qui obscurare vult, narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat debet laborare, ut videantur quam evidentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 154:1)
tertium, quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex consequentibus vel ex repugnantibus, quanquam de hoc convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 96:1)
habet enim et propositionem, non habet conclusionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 350:4)
(sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque summa complexione, vel per enumerationem vel per brevem conclusionem, testantur, quid effecerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 360:4)
aut enim expugnatur intentio aut adsumptio aut conclusio, nonnunquam omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 369:2)
conclusio autem aut vera negatur, cum aliud colligit quam id quod ex prioribus efficitur, aut nihil ad quaestionem dicitur pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 370:6)
enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars dicitur , propterea quod syllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit, quod proposuit, enthymema tantum intelligi contentum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 373:1)
quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et in unam prope cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam severitate et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium attulerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 379:2)
propositio ac conclusio ex consequentibus et repugnantibus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 380:3)
peroratio sequebatur, quam cumulum quidam, conclusionem alii vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 19:1)
quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem dialecticorum formata conclusio, ut disputationibus potius arguta verborum cavillatrix quam oratoris officio multum adlatura momenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:1)
nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:1)
itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:3)
quae, si est quod conclusionem dicimus, et recta et quibusdam in partibus necessaria est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 196:2)
propositioque, quid sis dicturus, et ab eo quod est dictum seiunctio, et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION