라틴어 문장 검색

Tum evocatis principibus, si salvi esse vellent, ut migrarent finibus imperavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 8:1)
Prima per Pyrenaeum iugum signa Romana Publius et Gnaeus Scipiones intulerunt proeliisque ingentibus Annonem et Hasdrubalem fratres Annibalis ceciderunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 6:1)
Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 27:1)
additus Metello Gnaeus Pompeius.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 6:1)
Nam Cn. Mattius homo inpense doctus in Mimiambis pro eo dicit quod nudius quartus nos dicimus in his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 24:3)
Supervenire fabulis non evocatos haud equidem turpe existimatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 10:2)
Marcus etiam Messala, Cn. Domitii in consulatu collega idemque per annos quinquaginta et quinque augur, de Iano ita incipit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 14:2)
Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis Patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec provincia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum visamque regi sacrificulo nuntiaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 9:1)
Urbes vero exercitusque sic devoventur iam numinibus evocatis, sed dictatores imperatoresque soli possunt devovere his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 9:2)
Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
hic sane Gaius Iulius Caesar quattuor et sexaginta victis Galliarum civitatibus cum a senatu petisset consulatum et triumphum nec impetrasset adversante Cn.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2867)
ut de Aeaci gente aliquis interesset, unde Pyrrhus admodum puer evocatus ad bellum est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 139)
plerumque enim 'evocati' dicuntur, et non sunt milites, sed pro milite:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1579)
unde Sallustius neu quis miles neve pro milite, item ipse ab his omnes evocatos et centuriones:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 15710)

SEARCH

MENU NAVIGATION