라틴어 문장 검색

Carmine nomen habent exterrita cornibus Io Et quam fluminea lusit adulter ave, Quaeque super pontum simulato vecta iuvenco Virginea tenuit cornua vara manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 312)
qui totiens socios, totiens exterruit hostes, creditur annosum pertimuisse senem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:10)
credula si fueris, aliae tua gaudia carpent, et lepus hic aliis exagitatus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 138:2)
exagitant et Lar et turba Diania fures:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권75)
Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, et conata queri mugitus edidit ore pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 62:8)
Monstris exterrita coniunx, territus est Athamas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:5)
exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:8)
saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos portubus infidis exterruit ales Aello.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 66:2)
nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem, purum discussis aera reddit aquis, iure igitur genitorque deum rectorque vocatur, iure capax mundus nil Iove maius habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 118)
ferunt vagantes daemonas laetos tenebris noctium gallo canente exterritos sparsim timere et cedere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum13)
agnus enim vice mirifica ecce leonibus imperitat, exagitansque truces aquilas per vaga nubila perque Notos sidere lapsa columba fugat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum46)
"non penetrabitur interior exagitante dolore animus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.25)
ibat malignum murmurans levi volatu exterritus praedamque visam fugerat custodis inbellis minis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.125)
prorumpunt alacres caecoque errore feruntur, qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.32)
Ut me conspexit venientem et Troa circum arma amens vidit, magnis exterrita monstris deriguit visu in medio, calor ossa reliquit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION