라틴어 문장 검색

ad hos lepores cum amor erga me tantus accedat, miraris me tanta perturbatione valetudinis tuae tam graviter exanimatum fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 2:5)
homo undique saucius et, cum a me maxime vulneraretur, non tulit et me trementi voce exsulem appellavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 2:6)
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:9)
me quidem, iudices, exanimant et interimunt hae voces Milonis quas audio adsidue et quibus intersum cotidie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 2:1)
hanc rem tam atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 2:1)
qui occisi sunt, an ei ex quorum numero saucius factus est nemo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 3:1)
te metus exanimant iudiciorum atque legum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 2:7)
quin etiam videmus ex acie efferri saepe saucios, et quidem rudem illum et inexercitatum quamvis levi ictu ploratus turpissimos edere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 38:4)
non nimis in Niptris ille sapientissimus Graeciae saucius lamentatur vel modice potius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 48:5)
tamen huic leviter gementi illi ipsi, qui ferunt saucium, personae gravitatem intuentes non dubitant dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 49:2)
ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat quantum possit, ob eamque causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil tale evenerit, sic qui doloris speciem ferre non possunt, abiciunt se atque ita adflicti et exanimati iacent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 54:1)
tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat, exanimationem metum subsequentem et quasi comitem pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 19:2)
cui miseriae proxumus est is qui adpropinquans aliquod malum metuit exanimatusque pendet animi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:4)
adulescentium greges Lacedaemone vidimus ipsi incredibili contentione certantis pugnis calcibus unguibus morsu denique, cum exanimarentur prius quam victos se faterentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION