라틴어 문장 검색

Qui meliusculus esse coepit, adjicere debet exercitationes, frictiones, cibos:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 14:6)
Ad levandum id, tantummodo utendum erit exercitatione multa, frictione, cibisque iis, qui supra comprehensi sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 8:2)
Per omne vero tempus utendum est exercitatione, frictione;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 5:1)
post haec, ubi corpus levatum est, utendum est exercitatione, praecipueque cursu:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 2:5)
paulatimque ad exercitationes revertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 4:4)
In hoc casu non vomere, non medicamentis urinam movere, non exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 8:2)
ab ipsa exercitatione potius superiores partes movendae:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 8:5)
sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, humore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 9:5)
Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 3:1)
Exercitatio primo lenis, deinde major adhibenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 2:6)
Post exercitationem opus est unctione, frictione;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 3:1)
adhibenda exercitatio, et cibus plenior.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:7)
Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:9)
utilis exercitatio, gestatio, navigatio, frictio:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:15)
lectiones, exercitationesque superioris partis necessariae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION