라틴어 문장 검색

nam auget superstitionem et exhaurit domos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6115)
vertunt crateras aenos potantes exhauriunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1634)
Sallustius quo cupidius in ore ducis se quisque bonum et strenuum ostentantes non dixit 'proconsulis'. devictaque bella finita, exhausta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3703)
fuit exhausta et consumpta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3131)
Terentius per amicitiam, quae coepta a parvulis cum aetate adcrevit simul, Iuvenalis ille excludatur amicus iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5373)
me tamen urit amor cum iam calor sit solis exhaustus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 681)
vacvis clanius non aeqvus acerris Acerrae civitas est Campaniae, haud longe a Neapoli, quam Clanius praeterfluit fluvius, cuius frequens inundatio eam exhaurit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2251)
est etiam ille labor c. v. a. iam paulatim tendit ad vitium vituperationem, dicens et infinitum esse earum laborem, ut "cui numquam exhausti satis est", et incertum fructum, ut "et iam maturis metuendus Iuppiter uvis", et ipsum etiam fructum perniciosum, ut "Bacchus et ad culpam causas dedit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3971)
cui numqvam exhausti satis est exhaustionis, finitio- nis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3981)
quod quia asperum visum est, se ad figuram transtulit et ait 'exhausti', ut "et servantissimus aequi" pro 'aequitatis'. omne solum continens scilicet vites.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3982)
"ut quisquam illum rudem sanguinem novelli et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:3)
"nam in pulcro genere vivendi et perseverat suus et adcrescit alienus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 7:2)
sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 12:4)
Uno mehercule Catilina exhausto levata mihi et recreata res publica videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 7:2)
ex quo eventurum nostri putant id de quo Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION