라틴어 문장 검색

inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 659:1)
circumvectusque classem cum monuisset praefectos navium ut vigilias nocturnas intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, regressus in castra, ut consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset, militibus ostenderet et spem potiundae cohortando faceret, contione advocata ita disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 616:2)
quod ubi Philippus vidit, habere se hostes in potestate ratus et diu optata caede - neque enim ulli Graecarum civitatium infestior erat - iram expleturum, cohortatus milites ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa, ibi aciem esse debere, ubi rex esset, concitat equum non ira tantum, sed etiam gloria elatus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 266:1)
cohortatus est milites ad bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 557:1)
Nuntiatum est enim mihi, quod morem vestrum de vestiendis pauperibus fueritis obliti, ad quam misericordiam, cum praesens essem, vos exhortatus sum et nunc exhortor, ne vos vincat et pigros faciat contritio mundi huius, cui talia videtis accidere qualia dominus et redemptor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION