라틴어 문장 검색

Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
illi robur et aes triplex circa pectus erat, qui fragilem truci conmisit pelago ratem primus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 33)
vetabo, qui Cereris sacrum volgarit arcanae, sub isdem sit trabibus fragilemque mecum solvat phaselon;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 28)
te nihil attinet temptare multa caede bidentium parvos coronantem marino rore deos fragilique myrto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 234)
partem vel tolleret omnis, exilis domus est, ubi non et multa supersunt et dominum fallunt et prosunt furibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 624)
sed incitat me pectus et mammae putres equina quales ubera venterque mollis et femur tumentibus exile suris additum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 82)
mentior at siquid, merdis caput inquiner albis corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum Iulius, et fragilis Pediatia, furque Voranus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.18)
quidquid sum ego, quamvis infra Lucili censum ingeniumque, tamen me cum magnis vixisse invita fatebitur usque invidia et fragili quaerens inlidere dentem offendet solido - nisi quid tu, docte Trebati, dissentis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:15)
et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus negligentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 149:2)
sed ne vox quidem exilis actionem habere optimam potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 160:1)
nam est et candida et fusca, et plena et exilis, et lenis et aspera, et et fusa, dura et flexibilis, et clara et obtusa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 162:4)
Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장6)
Dic mortale tibi et fragile corpusculum esse, cui non ex iniuria tantum aut ex potentioris viribus denuntiabitur dolor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:5)
Satorum vero animaliumque virtutes cum mortales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 11:1)
si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu veniunt et quae potentioris iniuria, si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION