라틴어 문장 검색

Et tamen tu te volens in aquam misisti, ut morereris, illi te nolentem de aqua levaverunt, ne morereris;
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 4:5)
Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas dei tanto amplius decet, quanto minus indigent, nec ibi eas teneat voluntas iam vegetas, quo necessitas levarat infirmas.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:7)
Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt, exempta littera una sonitus vastioris et subdita lenioris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 9:1)
versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 10:3)
Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum quibus multos ante laeserat diluisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 16:2)
in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 1:2)
Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:4)
Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione victum tenerique eo vitio quod oscedo appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 10:1)
Illa tunc mea opera et medella levatus, pede in manibus meis posito, recubuit et quievit atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et victu viximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 24:1)
Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit, neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 9:1)
Locus exemptus ex Annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 1:1)
Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius in quem est peccatum tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 4:2)
Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum quae alii quoque peccaverunt similitudo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 1:1)
Nam si me inquit non fallit quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 4:1)
Locus exemptus ex Platonis libro qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probis, quibus philosophos temere incessunt qui emolumenta verae philosophiae ignorant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION