라틴어 문장 검색

si vivo, adeo exornatum dabo, Adeo depexum, ut dum vivat meminerit semper mei;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 1219)
tantum series iuncturaque pollet, tantum de medio sumptis accedit honoris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:6)
versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 326:2)
nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 71:1)
sed morem communis huius sermonis decore quodam scenico exornant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 161:2)
ego vero (neque enim dissimulabo iudicium meum, id, quod sum dicturus, exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 205:1)
verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit, aut recitatis in actione aut testibus nominatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 56:1)
at muliebris et luxuriosus non corpus exornat, sed detegit mentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 21:2)
exornatur autem res tota maxime translationibus, cupiditas effrenata et insanae substructiones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 260:2)
multum et epilogis pollet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 385:3)
superest adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intelligitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:1)
exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus fuit, elegantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 115:3)
itaque tanto est sermo Graecus Latino iucundior, ut nostri poetae, quotiens dulce carmen esse voluerint, illorum id nominibus exornent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 199:2)
Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장4)
Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION