라틴어 문장 검색

Quia prima illa et maxima peccantium est poena peccasse, nec ullum scelus, licet illud fortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ac vindicet, inpunitum est, quoniam sceleris in scelere supplicium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 14:3)
Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam velut aliquod artificium venale didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 35:1)
Haec ipsa res, quae tot magistratus, tot iudices detinet, quae et magistratus et iudices facit, pecunia, ex quo in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit, mercatoresque et venales in vicem facti quaerimus non quale sit quidque, sed quanti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 10:1)
Caedite maestis pectora palmis, o causidici, venale genus.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:20)
uidi ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore uenalia.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 1:14)
nulla alia uenalis est;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 8:13)
aliter enim ad animum pervenit, quod vitam continet, aliter, quod exornat aut instruit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 70:4)
quae nihil habet in se magnificum, si quicquam venale.
(세네카, 행복론, Liber IV 3:2)
Mercator urbibus prodest, medicus aegris, mango venalibus ;
(세네카, 행복론, Liber IV 62:6)
Pudeat ullum venale esse beneficium:
(세네카, 행복론, Liber IV 119:2)
Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cuius in multis expeditionibus utilem expertus operam subinde ex praeda aliquid illi virtutis causa donaverat et hominem venalis animae crebris auctoramentis accendebat.
(세네카, 행복론, Liber IV 176:1)
quid sunt istae tabellae, quid computationes et venale tempus et sanguinulentae centesimae ?
(세네카, 행복론, Liber VII 57:2)
Omnia ista bona, quae nos speciosa sed fallaci voluptate delectant, pecunia, dignitas, potentia aliaque complura, ad quae generis humani caeca cupiditas obstupescit, cum labore possidentur, eum invidia conspiciuntur, eos denique ipsos, quos exornant, et premunt ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 51:5)
Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur iniuria.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 12:1)
" Habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes teterrimos, sed venales, sed novum aucupantes dominum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION