라틴어 문장 검색

Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium20)
Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium26)
Neque vero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium38)
Contra ii, qui se Empiricos ab experientia nominant, evidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium72)
Cum igitur illa incerta, inconprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium, id est is, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus artibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium86)
id enim fecisse, quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diversae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi vias traxerint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium89)
Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium90)
Requirere etiam se, ratio idem doceat quod experientia an aliud:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium102)
Haec autem cognosci experimentis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium114)
Verumque est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium139)
Neque respondet ei plerumque non solum coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut adsuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium145)
Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari volunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium170)
ab his eo, quod parum artis esse in observatione experimentorum credunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium171)
Si, vero quod propius est, vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium182)
si, ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empiricus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium185)

SEARCH

MENU NAVIGATION