라틴어 문장 검색

et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae erat, compleverunt et ut eo adduceretur in conspectum populi una voce omnes exposcebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 584:1)
victa namque Messene bello exposcentibus Achaeis dedidit noxios, ossaque reddita Philopoemenis sunt, et sepultus ab universo Achaico est concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 596:2)
Scipio Literni decessit et, tamquam iungente fortuna, circa idem tempus duo funera maximorum virorum, Hannibal a Prusia Bithyniae rege, ad quem victo Antiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad exposcendum eum T. Quinctium Flamininum miserant, veneno mortem consciit, Philopoemen quoque, dux Achaeorum, vir maximus, a Messeniis occisus veneno cum ab his in bello captus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha8)
Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 550:1)
si velis da * , commoda homini amico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 475)
Sagaristio Iovi opulento, incluto, Ope gnato, supremo, valido, viripotenti, opes, spes bonas, copias commodanti * lubens vitulorque merito, quia meo amico amiciter hanc commoditatis copiam danunt, argenti mutui ut ei egenti opem adferam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 31)
Credetur, commodabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 555)
Bene dictis tuis bene facta aures meae auxilium exposcunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 353)
Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 444)
Cur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 446)
nec enim, cum tua causa cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION