라틴어 문장 검색

qui stirpe, refert, qui nomine et armis, ille metum condens audire exposcit et odit narrantem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권116)
At procul Argolici supplex in margine templi coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras sceptrifcrae Iunonis opem reditumque suorum exposcunt, pictasque fores et frigida voltu saxa terunt parvosque docent procumbere natos, condiderant iam vota diem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권25)
"sed anceps volgus et adfatus matris blandamque precatu Antigonen timeo, paulum ne nostra retardent consilia, ipse etiam, qui nos lassare precando suetus et ultrices oculorum exposcere Diras, iam pater est:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권47)
cessat fiducia valli, murorum patet omne latus, munimina portae exposcunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권336)
Quorundam enim fides aut simplicior aut scrupulosior ad hanc abdicationem spectaculorum de scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis dei abstinentia eiusmodi.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:2)
ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 151:3)
pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 172:2)
itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut filium expiaret pecunia publica.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 279:2)
si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me numquam siris esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 340:2)
si non deduntur quos exposcit diebus tribus et triginta - tot enim sollemnes sunt - peractis bellum ita indicit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 342:1)
universi deinde processere - quidquid erat patrum, reos diceres - precibus plebem exposcentes unum sibi civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 385:1)
iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire exposcere deum, ad id quod sua quemque mala cogebant auctoritate publica evocati omnia delubra implent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 80:3)
stratae passim matres crinibus templa verrentes veniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 81:1)
nam neque vetera peccata repeti iam oblitterata placet, cum nova expiata sint decemvirorum suppliciis, et nihil admissum iri, quod vim tribuniciam desideret spondet perpetua consulum amborum in libertate vestra tuenda cura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 655:1)
non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 169:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION