라틴어 문장 검색

non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장3)
vereor ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis vestris videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:1)
diffidebam me hercule, C. Aquili, satis animo certo et confirmato me posse in hac causa consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 2:1)
In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nolent quod se assequi posse diffidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 3:2)
Hic est enim, cuius ornatum dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus plurimum valere passae sunt, sed hanc eloquentiam, quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent omnes, quam admirarentur, quam se adsequi posse diffiderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 1:2)
equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans huic incipio sententiae diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 3:1)
aut, qui diffidit, beatus esse qui potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:2)
at diffidat necesse est, qui bona dividit tripertito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:3)
Nam mala emptio semper ingrata, eo maxime quod exprobrare stultitiam domino videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 2:3)
exprobrare enim censenti ambitionem videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 6:2)
Nonne cum surgis ad agendum, tunc maxime tibi ipse diffidis, tunc commutata non dico plurima sed omnia cupis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 9:1)
si doctus videare rudi, petulansve pudenti, diffidet miserae protinus illa sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:573)
parcite praecipue vitia exprobrare puellis, utile quae multis dissimulasse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 90:2)
adeo caelestibus ambo diffidunt monitis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:2)
Non haec mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION