라틴어 문장 검색

ne illud quidem indignum est admonitione, ingens epilogis meo iudicio verti discrimen, quomodo se dicenti, qui excitatur, accommodet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 55:1)
nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:1)
huic simile est, quod in epilogis quidam, quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant, nisi quod magis concesseris ea, quae non sint posita, desiderare quam adiicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 126:1)
sic enim accommodari ad voluntatem verba poterunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 149:2)
translatio quoque, in qua vel maximus est orationis ornatus, verba non suis rebus accommodat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 45:2)
eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod proximo est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 253:1)
illi, quia verba rebus accommodarentur, omnes in sensibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 16:2)
illud est acrius genus, quod non tantum in ratione positum est loquendi, sed ipsis sensibus cum gratiam tum etiam vires accommodat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 182:1)
nunc unum tempus accommodat priori et unum accipit a sequente;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 343:3)
adeoque rebus accommodanda compositio, ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 383:2)
non vox et gestus accommodatur naturae ipsarum, de quibus dicimus, rerum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:3)
contra omnis ficta est et ad alienum propositum accommodatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 144:4)
utimur enim fictione personarum et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis, quibus vocem accommodamus, sui mores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 40:2)
cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partes, vocem gestumque, quorum alter oculos, altera aures movet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 161:1)
quae certe ea est, quae iis, de quibus dicimus, accommodatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 208:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION