라틴어 문장 검색

madida ora redundant accensusque mero sopor aestuat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권135)
"grave comminus aestuat aer sordidus, et magnae redeunt per inane volucres, haec illa est crudelis humus, nec moenia longe."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권117)
De vestris semper aestuat carcer, de vestris semper metalla suspirant, de vestris semper bestiae saginantur, de vestris semper munerarii noxiorum greges pascunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:5)
Esurire namque, sitire, aestuare, algere, lassescere ex infirmitate naturae est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:14)
ut, quoties aere commoto manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox inploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis uitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur, agamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:8)
T. Ad matrem eius devenias domum, expurges, iures, ores blande per precem eamque exores ne tibi suscenseat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1102)
nunc dum occasio est, nunc dum scriblitae aestuant, occurrite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS21)
Et dixit ad me: "Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quia omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illud expurgatur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION