라틴어 문장 검색

"regem si tanta cupido condere, quae timidis belli mens, ede, Pelasgis, quid fracti exsanguesque parent;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권187)
non longum caede recenti laetatus videt innumeris fervere catervis tellurem atque una gentem exspirare ruina, qui tremor elicita caeli de lampade tactis, hic fixit iuvenem, pariterque horrore sub uno vox, acies sanguisque perit, gemitusque parantem ipse ultro convertit equus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권205)
tantum miserae dolor ultimus addit robur, et exsangues crudescunt luctibus anni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권163)
Itur in exsanguem populum bellique iacentis relliquias, quacumque dolor luctusque cruenti exegere duces;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권7)
Vix ea, cum subitus campos tremor altaque tecta impulit adiuvitque rogi discordis hiatus, et vigilum turbata quies, quibus ipse malorum Angebat simulacra sopor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권224)
exsanguis et aegra iuventus iam nec coniugibus suprema nec oscula natis iungit, et attoniti nil optavere parentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권340)
Servio propere accito cum paene exsanguem virum ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 423:1)
ipse prope exsanguis cum sine regio comitatu domum se reciperet ab iis, qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant interficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 490:2)
Icilius Numitoriusque exsangue corpus sublatum ostentant populo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 517:1)
tum exsangui detracta spolia caputque abscisum victor spiculo gerens terrore caesi regis hostes fundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 207:2)
multos sibi, qui cum eo stipendia fecerint, referre qui vir esset ille, quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset, utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit quam prope exsanguis ruina superincidentium virorum, equorum armorumque sit oppressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 191:2)
tum ipsum ab suis interceptum et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque mutilatis relinquunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 130:1)
legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis exsanguis est relictus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 258:1)
postquam femine transfixo cadentem auferrique ex proelio prope exsanguem videre, extemplo in fugam omnes versi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 252:1)
hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 122:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION