라틴어 문장 검색

et quaeratur utrum inveniatur in rerum natura aliquis talis motus, an potius res conficta sit et supposita, ad compendia et commoditates calculationum, et ad pulchrum illud, scilicet de expediendis motibus coelestibus per circulos perfectos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:3)
Hunc motum Schola (more suo) valde negligenter expedit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:2)
Virtutes enim rerum et motus operantur et expediuntur per spatia non indefinita aut fortuita, sed finita et certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 416:3)
Neque etiam fieri potuisset, ut parva quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam vastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter velocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:7)
hoc, inquam, si fieri possit anteversio motuum per velocitatem unius, antequam alter se expediat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 434:3)
At longe magis necessarium est (quia multa secum trahit), ut intimetur hominibus, motum violentum (quem nos mechanicum, Democritus, qui in motibus suis primis expediendis etiam infra mediocres philosophos ponendus est, motum plagae vocavit) nil aliud esse quam Motum Libertatis, scilicet a compressione ad relaxationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:27)
ut, nisi excitentur, malint statu suo (prout sunt) esse contenta quam in melius se expedire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:7)
Septimius Severus inter expedienda negotia:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:31)
Verum est, si affectus aut aptitudo puerorum sit erga aliquod studium insignis, non expedire ut quis naturae aut indoli repugnet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:25)
Sunt enim ad fugam expediti, atque revera transfugae fere omnes suint eius conditionis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:12)
Quare in deliberando nocet, in exequendo iuvat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:44)
Item illud genus obsequii in exequendis iussis de quo loquitur Tacitus pro suspecto habendum:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 6:2)
erant in officio, sed tamen qui mallent mandata imperantium interpretari quam exequi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 6:3)
Nemo enim deos non esse credit, nisi cui deos non esse expedit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:12)
Ac, ut plurimum, expedit omnium magnorum negotiorum principia Argo cum centum oculis suis, exitus vero Briareo cum centum manibus suis committere, primum scilicet invigilare, postea accelerare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION