라틴어 문장 검색

at Britannorum copiae passim per catervas et turmas exultabant, quanta non alias multitudo, et animo adeo feroci ut coniuges quoque testis victoriae secum traherent plaustrisque imponerent quae super extremum ambitum campi posuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 34장4)
satis constat ne Ciceroni quidem obtrectatores defuisse, quibus inflatus et tumens nec satis pressus, sed supra modum exsultans et superfluens et parum Atticus videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 4:2)
nec Agricola umquam in suam famam gestis exultavit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 3:1)
Pisonem ferunt statim intuentibus et mox coniectis in eum omnium oculis nullum turbati aut exultantis animi motum prodidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장1)
velut festis diebus id quoque gaudium accederet, exultabant, fruebantur, nulla partium cura, malis publicis laeti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장10)
substringebat caput loro altius, quam ut prioribus pedibus plene terram posset attingere, deinde post verberibus cogebat exsultare et calces remittere:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 5:1)
et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes comprobassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die grauissimo corripuit edicto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 1:4)
et quondam proximo conlusori demandata uice sua progressus in atrium domus, cum praetereuntis duos equites R. locupletis sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans rediit gloriansque numquam se prosperiore alea usum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 41장 2:2)
et ne cui dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana cantica primus exultans etiam plausit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 2:2)
Cesserat ex contione Arrhidaeus principum auctoritate conterritus, et abeunte illo conticuerat magis quam elanguerat militaris favor:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 15:1)
talibus hortatur iuvenem, propiorque iubenti conticuit, certus Scythico concurrere ponto
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 61:1)
Iamque mero ludoque modus, positique quietis conticuere toris;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 317:1)
conticuisse domos, stabilem quando optima facta dant animum maiorque piis audacia coeptis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 280:1)
tantumque nefas mens conscia vatum conticuit, patriae exitium crudele senectae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 320:1)
flumina conticuere, tacet cum flatibus aequor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 773:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION