라틴어 문장 검색

videmus enim fuisse quosdam qui idem ornate et graviter, idem versute et subtiliter dicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장1)
Nam qui Lysiam sequuntur, causidicum quendam sequuntur non ilium quidem amplum atque grandem, subtilem et elegantem tamen et qui in forensibus causis possit praeclare consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 3:3)
subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 1:5)
Quam enim indecorum est, de stillicidiis cum apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 4:2)
Nam ut mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quasi id ipsum deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:3)
illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis σχήματα appellant, quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet hic quidem subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 1:1)
Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de qua loquor mediocritate consedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 5:2)
Qui in illo subtili et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius cogitavit, hoc uno perfecto magnus orator est, et si non maximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 2:2)
multae sunt eius totae orationes subtiles, ut contra Leptinem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 3:1)
vita atque factis inlustrata sunt summorum virorum [haec quae verbis subtilius quam satis est, disputari videntur];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 1:2)
quando ergo unus quisque eorum locorum quos exposui sua quaedam habet membra, ea quam subtilissime persequamur, et pri- mum de ipsa definitione dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 1:1)
in vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 2:2)
Sed est, isdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam viderimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:1)
Habes ea quae de perturbationibus enucleate disputant Stoici, quae λογικά appellant, quia disseruntur subtilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 33:1)
Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera diviserit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 92:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION