라틴어 문장 검색

neque ambigitur quin Brutus idem qui tantum gloriae Superbo exacto rege meruit pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 4:1)
exonera civitatem vano forsitan metu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 20:6)
multi venisse tempus premendae plebis putabant recuperandique iura quae extorta secessione ac vi patribus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 375:1)
illud quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis tum stipendium extorquere voluerunt, nunc consultum repente volunt, quale est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 50:1)
eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 122:3)
hic magno natu ipse iam exonerare praegravante turba regnum cupiens, Bellovesum ac Segovesum, sororis filios, impigros iuvenes, missurum se esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 383:1)
"quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 442:1)
Romae quoque plebem quietam exonerata in colonias multitudo praestabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 66:3)
ceterum parte curae exonerarunt senatum L. Volumni consulis litterae, quibus caesos fusosque populatores Campaniae cognitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 285:1)
victoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris civibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 355:4)
tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam parens extorquet, recipe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 109:1)
quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 367:2)
Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse, ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 49:1)
quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum lacerati atque extorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 490:2)
ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, quae priore colloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 145:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION