라틴어 문장 검색

ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, quae priore colloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 145:1)
tum vero ii, quos paverat per aliquot annos publicus peculatus, velut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem, et ipsos causam odii quaerentes, instigabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 561:1)
si carpere singula et extorquere et exaequari ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore creditis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 26:1)
conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos qui aderant, ut potius quam extorti morerentur, arma secum caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 286:1)
comitiis acrius etiam quam ante petebat , extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 477:1)
tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1110)
ita me di amabunt, mortuom illum credidi expostulare quia percussisses fores.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2192)
Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltim verecundia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION