라틴어 문장 검색

obsequium gens una negat, quae nuper ab Histro rettulit indomitum solito truculentior agmen quod dominis per bella caret, populoque superbo Tuldila plectendas in proelia suggerit iras.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 200)
"Interea incautam furtivis Vandalus armis te capit, infidoque tibi Burgundio ductu extorquet trepidas mactandi principis iras."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 187)
in Capitolio custodiebatur ab hospite Flavio Asello, comite sacrarum largitionum, qui adhuc in eo semifumantem praefecturae nuper extortae dignitatem venerabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 4:1)
neque enim huiusmodi pectore sumus, ut, licet apertis ipsi poenis propter criminum occulta plectamur, non agi prospere vel ubicumque velimus, nam certum est non minus vitiorum quam hostium esse captivum, qui non etiam inter mala tempora bona vota servaverit, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 2:2)
nullus illi ita inimicus, qui posset eius extorquere maledictum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:9)
nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto non statim signa vitae colligeret extortae?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 11:3)
porro autem si me garrire compulso ipse reticere perseveraveris, te quoque silentii nostri talione ad vicem plecti non periniurium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 4:1)
Amor extorqueri non pote, elabi pote.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 018)
De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret quod cum falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes adfuissent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 5:1)
Neque enim ideo non putaretis requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 10:2)
veritatis extorquendae praesides de nobis solis mendacium elaboratis audire.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 13:5)
Infanticidia cur non extorquent?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 11:5)
Timent plecti, si proclamcnt, qui defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint quam sub tali conscientia vivere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 9:1)
Siquidem et de genere necis differt, utique crudelius in aqua spiritum extorquetis aut frigori et fami et canibus exponitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 7:1)
quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION