라틴어 문장 검색

secedat nunc, avocet plebem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 377:3)
Plebs cum propter nexos ob aes alienum in Sacrum montem secessisset, consilio Meneni Agrippae a seditione revocata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha19)
cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque advocati puellae, placuit omnium primum fratrem Icili filiumque Numitori, impigros iuvenes, pergere inde recta ad portam, et quantum adcelerari posset Verginium acciri e castris:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 495:1)
qua voce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 283:1)
inducite in animum quod non induxerunt patres avique vestri, non illi qui in Sacrum montem secesserunt, non hi qui postea Aventinum insederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 468:1)
Plebs propter aes alienum post graves et longas seditiones ad ultimum secessit in laniculum, unde a Q. Hortensio dictatore deducta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha15)
eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos, unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 268:1)
tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia pronuntiavit praetori non intercedere tribunos quo minus sua potestate utatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 760:1)
postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis et totidem custodibus corporis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 82:1)
etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 261:1)
tribuni cum ad deliberandum secessissent, victi auctoritatibus principum de integro agere coeperunt revocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Servilius aliique privati, qui dicere vellent, dixissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 437:1)
Secede huc tu, Sosia, enim vero illud praeter alia mira miror maxime, si haec habet pateram illam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2273)
Secede huc, Libane, te volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3108)
anum foras extrudit, ne sit conscia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS21)
Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 18)

SEARCH

MENU NAVIGATION