라틴어 문장 검색

Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 32:4)
Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis ponit opus turbatque notas et lumina flexu ducit in errorem variarum ambage viarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:3)
Post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:13)
Miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon Hyleus et longo caelaverat argumento.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:1)
ipse ignis, nostrum factus qui servit ad usum, Vulcanus perhibetur et in virtute superna fingitur ac delubra, deus et nomine et ore adsimilatus, habet, necnon regnare caminis fertur et Aeoliae summus faber esse vel Aetnae est qui conspicuis superos quaesivit in astris, ausus habere deum solem;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권97)
his, ni fallor, ager vitiis corruptus et ante subiacuit quam Palladium, quam Vesta penates sub lare Pergameo servarent igne reposto, quam Priami genitor conductis moenia fabris extrueret, quam virgo suas fundaret Athenas Pallas;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2335)
"miror quod ipsum non sacrastis Mentorem, nec templum et aras ipse Phidias habet, fabri deorum vel parentes numinum, qui si caminis institissent segnius, non esset ullus Iuppiter conflatilis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1115)
aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, aut haec in nostros fabricata est machina muros inspectura domos venturaque desuper urbi, aut aliquis latet error;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:6)
At non viderunt moenia Troiae Neptuni fabricata manu considere in ignis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:15)
cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:11)
non fabricetur militi gladius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 254:5)
nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 271:2)
nisi quis dicet, etiam gladium fabricatum ab eo prius, qui ferrum in tutelam sui quam qui in perniciem alterius compararit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 28:3)
et in verbis, ut fabricatus est gladium et inimicum poenitus es.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:4)
protinus ergo adhibere curam rectius erit atque ab initio sic opus ducere, ut caelandum, non ex integro fabricandum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION