라틴어 문장 검색

Pax itaque facile conclusa, quae paulo ante natalem domini promulgata est decimo quarto regis anno, duratura in vitam amborum regum simul aut eorum superstitis, et annum unum deinceps.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:26)
19. Nec multum temporis intercessit quin Perkinus (qui ex argento vivo compositus erat, quod non facile contineri aut incarcerari potest) turbare coepit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:1)
Sicut autem reges multo facilius ministros et instrumenta inveniunt qui cupiditatibus eorum inserviant quam qui rebus suis et honori, nactus est duos ministros ex voto suo, aut etiam ultra votum suum, Empsonum et Dudleium (quos populus aestimabat pro sanguisugis suis et expilatoribus) ambos audaces et famae contemptores, quique ex domini sui mulctura haud parum ad se ipsi trahebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:3)
Facile autem coniicere erat quam absolutam potestatem se crederet rex habere apud ordinex suos ex hoc, quod Dudleius odiosus ille minister regis factus est prolocutor inferioris consessus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 27:2)
Ita ut unde tanta pecuniarum cupiditas regem obsiderit non facile quis habeat quod coniiciat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:15)
10. Quamvis autem esset apprehensionum et suspicionum plenus, attamen sicut facile eas admittebat, ita rursus dimittebat, easque iudicio suo subiiciebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:1)
Phaenomena Universi, sive Historia Naturalis et Experimentalis ad condendam Philosophiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 5:2)
eo nimirum consilio, ut facilius et veteribus perfectio et novis aditus detur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:3)
Nam siquid inter omissa retulerimus (modo sit dignioris subjecti) cujus ratio paulo videatur obscurior adeo ut merito suspicari possimus homines non facile intellecturos quid nobis velimus aut quale sit illud opus quod animo et cogitatione complectimur, perpetuo nobis curae erit aut praecepta hujusmodi operis conficiendi aut etiam partem operis ipsius jam a nobis confectam ad exemplum totius subjungere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:2)
Itaque tertia pars operis complectitur Phaenomena Universi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:2)
et quod facile se unit et colligit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:9)
et quod facile reducitur in liquidum, sive colliquatur, cum antea consisteret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:12)
ut facile appareat istam notionem ex aqua tantum et communibus et vulgaribus liquoribus, absque ulla debita verificatione, temere abstractam esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:18)
Quemadmodum enim super phaenomena aetheris plura themata coeli confingi possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:6)
similiter, et multo magis, super phaenomena philosophiae fundari possunt et constitui varia dogmata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION