라틴어 문장 검색

Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa mane domo vigilare, clienti promere iura, cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere, per quae crescere res posset, minui damnosa libido.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 135)
"Beatus ille qui procul negotiis, ut prisca gens mortalium, paterna rura bubus exercet suis solutus omni faenore neque excitatur classico miles truci neque horret iratum mare forumque vitat et superba civium potentiorum limina."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 21)
procurator alicuius pecuniam petit ex fenore hereditario:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 25:1)
Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 10:1)
Exspecto cum magno faenore vitia reditura, quae nunc scio cessare, non deesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 3:4)
Itaque huius quoque rei habebitur ratio, cum conterentur accepta et expensa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 18:4)
Haec ipsa, quae volvuntur ab illis, solvere malim et expendere, ut , non ut inponam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 20:1)
Cum ad patrimonium ventum est, diligentissimi conputatores sic rationem ponitis singulorum, quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia, nam haec quoque iam expensa fertis:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 5:6)
Familia decubuit, faenus offendit, domus crepuit, damna, vulnera, labores, metus incucurrerunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 1:5)
aliubi offenditur inprouisa segetum maturitas, aliubi seram magno fenore moram redemit.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 7:6)
Egregius educator plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 3:19)
Turpis feneratio est beneficium expensum ferre.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 18:8)
Quis expendet ?
(세네카, 행복론, Liber III 36:5)
Istud non beneficium, sed fenus est circumspicere, non ubi optime ponas, sed ubi quaestuosissime habeas, unde facillime tollas.
(세네카, 행복론, Liber IV 13:1)
Apud me istae expensorum acceptorumque rationes dispunguntur, ego, quid cui debeam, scio.
(세네카, 행복론, Liber IV 156:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION