라틴어 문장 검색

nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:3)
Parandi sunt boves novelli, quadrati, grandibus membris, cornibus proceris ac nigrantibus et robustis, fronte lata et crispa, hirtis auribus, oculis et labris nigris, naribus resimis patulisque, cervice longa et torosa, palearibus amplis et pene ad genua promissis, pectore magno, armis vastis,capaci et tanquam implente utero, lateribus porrectis, lumbis latis, dorso recto planoque vel etiam subsidente, clunibus rotundis, cruribus compactis ac rectis, sed brevioribus potius quam longis, nec genibus improbis, ungulis magnis, caudis longissimis et setosis, pilo totius corporis denso brevique, coloris rubii vel fusci, tactu corporis mollissimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 3:1)
Annicula non improbe concipit, sed iniri debet mense Februario.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 3:2)
Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e vicino flumine lupum degustasset atque expuisset, improbum factum dicto prosecutus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 3:2)
quamquam ne sic quidem velim nisi optimas possidere, cum et impensam et eandem operam custodis postulent bonae atque improbae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 5:2)
praemisso Caecina ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos locos visuque ac memoria deformis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장2)
nos saeva iussa, continuas accusationes, fallaces amicitias, perniciem innocentium et easdem exitii causas coniungimus, obvia rerum similitudine et satietate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장6)
Illic reputans ideo se fallacibus litteris accitam et honore praecipuo habitam, quodque litus iuxta non ventis acta, non saxis impulsa navis summa sui parte veluti terrestre machinamentum concidisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장1)
nam quia discumbentis Neronis apud Simbruina stagna cui Sublaqueum nomen est ictae dapes mensaque disiecta erat idque finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum numine deum destinari credebant, fovebantque multi quibus nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax ambitio est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장7)
' his adicit complexum et oscula, factus natura et consuetudine exercitus velare odium fallacibus blanditiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장5)
quae postquam pecunia reclusa sunt, dedit exemplum praecavendi, quo modo fraudibus involutos aut flagitiis commaculatos, sic specie bonarum artium falsos et amicitiae fallacis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장7)
et intimi libertorum servorumque, corruptius quam in privata domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgentibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni annum observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra et vetabitur semper et retinebitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장2)
utebatur et uersibus Graecis tempestiue satis, et de quodam procerae staturae improbiusque nato:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 1:1)
tertio die processit erigique duodecim aras ex quadrato saxo, monumentum expeditionis suae, munimenta quoque castrorum iussit extendi cubiliaque amplioris formae quam pro corporum habitu relinqui, ut speciem omnium augeret, posteritati fallax miraculum praeparans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 12:2)
hoc metuens et nequa foret manus invida nato, non mediae telluris opes, non improba legi
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 540:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION