라틴어 문장 검색

utcumque mecum vos eritis, libens insanientem navita Bosporum temptabo et urentis harenas litoris Assyrii viator, visam Britannos hospitibus feros et laetum equino sanguine Concanum, visam pharetratos Gelonos et Scythicum inviolatus amnem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 48)
Humano capiti cervicem pictor equinam iungere si velit, et varias inducere plumas, undique conlatis membris, ut turpiter atrum desinat in piscem mulier formosa superne, spectatum admissi risum teneatis, amici?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:1)
utor permisso, caudaeque pilos ut equinae paulatim vello et demo unum, demo etiam unum, dum cadat elusus ratione ruentis acervi, qui redit in fastos et virtutem aestimat annis miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 117)
"ergo aut adulta vitium propagine altas maritat populos aut in reducta valle mugientium prospectat errantis greges inutilisque falce ramos amputans feliciores inserit aut pressa puris mella condit amphoris aut tondet infirmas ovis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 22)
sed incitat me pectus et mammae putres equina quales ubera venterque mollis et femur tumentibus exile suris additum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 82)
nam ut ferula caedas meritum maiora subire verbera, non vereor, cum dicas esse paris res furta latrociniis et magnis parva mineris falce recisurum simili te, si tibi regnum permittant homines.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:17)
quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum videntur et nondum cicatricem pati posse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 55:1)
nam Vergilius illo loco, quo pullum equinum describit, cum dixisset, nec vanos horret strepitus, compluribus insertis alia figura quinto demum versu redit, tum, si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 54:2)
humano capiti cervicem pictor equinam si velit, et cetera ex diversis naturis subiiciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 123:2)
Haemonius illas contulit pestes Athos, has Pindus ingens, illa Pangaei iugis teneram cruenta falce deposuit comam;
(세네카, 메데아 11:18)
et tertia iam falce decubuit Ceres,
(세네카, Phoenissae 379:1)
illic assidue tauros spectabis arantis, et vitem docta ponere falce comas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 196)
da falcem et torto frontem mihi comprime faeno:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 218)
stipes acernus eram, properanti falce dolatus, ante Numam grata pauper in urbe deus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 241)
"fecundus ab urbe pollet ager, primo qui vix proscissus aratro semina tarda sitit vel luxuriante iuvenco arcana exponit piceam pinguedine glaebam, assurrexit huic, coxit quod torridus Auster, Niliacum Libycumque solum, collataque semper arida Mygdoniae damnarunt Gargara falces;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 69)

SEARCH

MENU NAVIGATION