라틴어 문장 검색

Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu quoque cultuque desciverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 3:1)
Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est, qui petere a populo fasces saevasque secures imbibit et semper victus tristisque recedit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:7)
usque adeo res humanas vis abdita quaedam opterit et pulchros fascis saevasque secures proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:10)
Et heus tu hisne tam doctis viris, quorum M. Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere vis in verborum comitiis ius suffragandi, et tamquam sexagenarios maiores de ponte deicies?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 10:1)
Hoc mense mercedes exolvebant magistris quas conpletus annus deberi fecit, comitia auspicabantur, vectigalia locabant, et servis coenas adponebant matronae, ut domini Saturnalibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 7:1)
ideoque nundinis Romanorum haberi comitia non posse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 29:2)
Ea re etiam candidatis usus fuit in comitium nundinis venire et in colle consistere unde coram possent ab universis videri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 35:1)
Ubi horae decem sunt, iubent puerum vocari, ut comitium eat percontatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot vetuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:2)
Inde ad comitium vadunt, ne litem suam faciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:3)
Veniunt in comitium:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:1)
neque eam praetores aut tribuni, ut plerasque alias, sed ex omnium bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulerunt, cum res publica ex luxuria conviviorum maiora quam credi potest detrimenta pateretur, siquidem eo res redierat, ut gula inlecti plerique ingenui pueri pudicitiam et libertatem suam venditarent, plerique ex plebe Romana vino madidi in comitium venirent, et ebrii de rei publicae salute consulerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 4:3)
Hinc rapti fasces pretio, sectorque favoris Ipse sui populus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:15)
nullos comitata est purpura fasces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:10)
Septimus haec sequitur, repetitis fascibus, annus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:46)
Quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION