라틴어 문장 검색

tum supera terram quae sunt extructa domorum ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque, inclinata minent in eandem prodita partem protractaeque trabes inpendent ire paratae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:11)
Illud non omiserim, Tritonas cum bucinis fastigio Saturni aedis superpositos, quoniam ab eius commemoratione ad nostram aetatem historia clara et quasi vocalis est, ante vero muta et obscura et incognita:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 4:1)
Dicet aliquis nunc me dominos de fastigio suo deicere, et quodammodo ad pileum servos vocare, quos debere dixi magis colere quam timere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 12:2)
nec ille qui trabem tecti fractam fulciendo ab inminenti vindicavit ruina.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 11:4)
Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 41:1)
Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, Fraxineaeque trabes, cuneis et fissile robur Scinditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:2)
— Cum iam trabibus contextus acernis Staret equus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 13:2)
Saepe Noto plenae, tensisque rudentibus actae Ipsa maris per claustra rates fastigia molis Discussere salo, spatiumque dedere carinis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:30)
puteusque cavati Montis ad irrigui premitur fastigia campi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:24)
sed, quod trabibus circumdedit aequor, Hoc ferit, et taciti praebet miracula cursus, Quod nec vela ferat, nec apertas verberet undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:10)
] Adversasque faces, immensoque igne columnas, Et trabibus mixtis avidos Pythonas aquarum Detulit, atque oculos, ingesto fulgure, clausit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:48)
laqueataque tecta ferebant Divitias, crassumque trabes absconderat aurum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:4)
Grandia taurorum portant qui corpora, quaeris, An Libycas possint sustinuisse trabes?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCI Dentes eborei1)
nam proprie rates sunt conexae invicem trabes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 434)
ratis enim, unde hoc translatum, ubi plures mali aut trabes iuncti aqua ducuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 436)

SEARCH

MENU NAVIGATION