라틴어 문장 검색

Dum leuibus male fida bonis fortuna faueret
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 17:1)
Eorum castra ei equites adorti expugnare coeperunt, ideo quod eos Caesaris partibus favisse sciebant, ut eis interfectis eorum pernicie dolorem suum ulciscerentur.
(카이사르, 아프리카 전기 87:7)
a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.
(카이사르, 내란기, 1권 7:3)
Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus favebant.
(카이사르, 내란기, 1권 28:1)
provinciam enim omnem Caesaris rebus favere cognoverat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:15)
Favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장8)
ut ex magno Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis rebus favere natura cogebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 7장7)
ad ultima vero iam ventum esse testantur nares acutae, conlapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures et imis partibus leviter aversae, cutis circa frontem dura et intenta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장2)
Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장19)
Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장10)
Eadem viridis aut viscerum dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장29)
durae mammae sanum illud esse testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장47)
Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem venturum esse testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장71)
At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장81)
Ubi vero febris fuit ac decrevit, expectare oportet, num tempora partesve corporis aliae paulum madescant, quae sudorem venturum esse testentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION