라틴어 문장 검색

angiporta haec certum est consectarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7292)
inlustrioris fecit fenestrasque indidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 14)
dirigentur haec autem recte, si exclusi erunt ex angiportis venti prudenter.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장2)
cum septentrio, restituuntur in salubritatem, sed in angiportis et plateis non possunt consistere propter vehementiam frigoris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장10)
tum per angulos inter duas ventorum regiones et platearum et angiportorum videntur deberi dirigi descriptiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장37)
cum enim plateae contra directos ventos erunt conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac flatus frequens conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus viribus pervagabitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장39)
quae cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장59)
Divisis angiportis et plateis constitutis arearum electio ad opportunitatem et usum communem civitatis est explicanda aedibus sacris, foro reliquisque locis communibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장1)
dissolvuntur enim angulorum in aedificiis iuncturae, si in is fenestrarum fuerint lumina relicta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장19)
etiamque ubi nunc triglyphi constituuntur, si ibi luminum spatia fuisse iudicabuntur, isdem rationibus denticuli in ionicis fenestrarum occupavisse loca videbuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장20)
comicae autem aedificiorum privatorum et maenianorum habent speciem prospectusque fenestris dispositos imitatione, communium aedificiorum rationibus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장35)
supra earum epistylia et ornamenta lacunariis ornantur, et inter columnas superiores fenestrae conlocantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장50)
habeatque coniunctam vinariam cellam habentem ab septentrione lumina fenestrarum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장13)
et ad summam ita est gubernandum, ut, ex quibuscumque partibus caelum prospici poterit, per eas fenestrarum loca relinquantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장39)
his ita constitutis, qua machina accessura erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti per eam fenestram per canales progredientes effundere ante murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION