라틴어 문장 검색

tot facies locorum totidem fenestris et distinguit et miscet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 21:4)
Non illud voces servolorum, non maris murmur, non tempestatum motus non fulgurum lumen, ac ne diem quidem sentit, nisi fenestris apertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 22:2)
Applicitum est cubiculo hypocauston perexiguum, quod angusta fenestra suppositum calorem, ut ratio exigit, aut effundit aut retinet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 23:1)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
post latissimis fenestris vineas, valvis aeque vineas sed per cryptoporticum quasi admittit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:3)
A latere triclinii quod fenestris caret, scalae convivio utilia secretiore ambitu suggerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:1)
Marmore splendet, valvis in viridia prominet et exit, alia viridia superioribus inferioribusque fenestris suspicit despicitque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 38:1)
Lectus hic et undique fenestrae, et tamen lumen obscurum umbra premente.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 38:3)
Cryptoporticus quoque adopertis inferioribus fenestris tantum umbrae quantum luminis habet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:2)
Venerunt per fenestras - ita narrat - in tunicis albis duo cubantemque detonderunt et qua venerant recesserunt.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 13:3)
Clausae fenestrae manent;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 1:3)
Pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 53)
det quoque furtivas alta fenestra vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 11:2)
cum melius foribus possis, admitte fenestra, inque tuo vultu signa timentis habe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 127:1)
nec lucem in thalamos totis admitte fenestris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 167:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION