라틴어 문장 검색

Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 7:1)
Sed aliud est ferramentum quo priores vitem perforabant, aliud quod ipse usu nunc magis aptum comperi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:1)
Nam antiqua terebra, quam solam veteres agricolae noverant, scobem faciebat perurebatque eam partem quam perforaverat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:2)
Deinde quasi cuneum tenuem ferreum vel osseum inter corticem et materiam ne minus digitos tres, sed considerate, demittito, ne laedas aut rumpas corticem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 4:2)
Quae ne mortem afferant, radix consiliginis ita, ut supra docuimus, perforatae auriculae inseritur, tum porri succus instar heminae pari olei mensurae miscetur, et cum vini sextario potandus datur diebus compluribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 1:3)
Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 2:1)
Plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis aliquid et ramulos lauri, nec minus alii capita cum clavis ferreis subiciunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 12:1)
sed in eo transversae perticae perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insideant, cum satiati cibo requi- escere volunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 2:2)
fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum id genti) velut vinculum gestat, donec se caede hostis absolvat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 3:1)
id principibus et nobilissimo cuique tegimen, ferreis lamminis aut praeduro corio consertum, ut adversus ictus impenetrabile ita impetu hostium provolutis inhabile ad resurgendum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장10)
nec illi segne aut corruptum luxu iter, sed lorica ferrea usus est et ante signa pedes ire, horridus, incomptus famaeque dissimilis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장10)
Scaeua excusso oculo, transfixus femore et umero, centum et uiginti ictibus scuto perforato, custodiam portae commissi castelli retinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 4:2)
Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam eius aeream ueterem ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:2)
alii, exequiarum die ponendos anulos aureos ferreosque sumendos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:4)
incolumi nam te ferrea semper erunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION