라틴어 문장 검색

Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 416:1)
vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam, et, ut semel dedere hi terga, etiam ceteri item capessere fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 557:1)
adiecerunt et Appi criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam adversus praesentem consulem praetoris contentionemque aliam inter collegas, tendente Decio ut suae quisque provinciae sortem tueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 365:2)
festinatio improvida est et caeca.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 490:2)
si in pertinacia perstent, vi rem gerere ac temptare si qua parte invadere urbem possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 226:2)
neque in ullis minus praesidii aut pertinaciae ad manendum quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes e medio certamine effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 449:1)
ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premendam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 155:1)
ipsa festinatione et certamine alii alios inpediunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 635:2)
pecora, quae inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves conpulsa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 115:1)
et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 198:1)
atque ego certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in Africam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 594:1)
et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut quo die vidisset, eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 183:1)
modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 31:2)
sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum consul in eo verti crederet ceterorum Thessalorum animos, si primi vim Romanam non sustinuissent, vicit pertinaciam Macedonum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 170:1)
is diu obtestatus filium ut consulere Achaeos communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem universam perditum iret, postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum minis pervicit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 290:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION