라틴어 문장 검색

sed cuncta festinatione, deinde ignavia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exercitibus expugnabilem adversus tris cohortis tueri nequivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장6)
sed hic plura persequi cum magnitudo voluminis prohibet, tum festinatio, ut ea explicem, quae exorsus sum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 8:1)
pacataque prouincia pari festinatione, non expectato successore ad triumphum simul consulatumque decessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 18장 1:3)
nihil autem minus [in]perfecto duci quam festinationem temeritatemque conuenire arbitrabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 4:1)
et accesserunt maioris sollicitudinis causae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 12장 2:2)
Cum deinde paucos post dies in proximas Campaniae insulas traiecisset, uota pro reditu suscepta sunt, ne minimam quidem occasionem quoquam omittente in testificanda sollicitudine et cura de incolumitate eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 2:1)
atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens in certando uero ita legi oboediebat, ut numquam excreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 3:3)
simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret, quando et fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, siue impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari plurimum posse, siue impar militum ardori pugnam deposcentium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 1:1)
in iis tot aduersis ac talibus non modo principis sollicitudinem sed et parentis affectum unicum praestitit, nunc consolando per edicta, nunc opitulando quatenus suppeteret facultas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 3:2)
Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam Persis gentium nomina, festinatio prohibebat acciri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 11:2)
Vetera quoque omina, ut fere, sollicitudo revocaverat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 6:1)
Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 5:2)
Ergo pro se quisque precari coepere, ne festinatione periculum augeret, sed esset in potestate medentium:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 16:1)
Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant, et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 6:1)
"laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles, sed moleste seduli turbant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION