라틴어 문장 검색

ita obstans cerae ponticae lorica non patitur nec lunae splendorem nec solis radios lambendo eripere ex his politionibus colorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장11)
auster vero et reliqui, qui a solis cursu impetum faciunt, sunt umidissimi et semper adportant imbres, quod percalefacti ab regionibus fervidis adveniunt et omnibus terris lambentes eripiunt umores et ita eos profundunt ad septentrionales regiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장15)
'fibris' autem abusive ait, quod radices intiborum hac atque illac decurrant, ut fibrae per iecur, id est venae quaedam et nervi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1204)
alii fibras proprie dicunt rei cuiusque extremitates, sicut Cicero in Gabinium "fibrae cin- cinnorum madentes" et in Tusculanis "non solum ra- mos amputare miseriarum, sed omnes radicum fibras evellere". unde et iocineris extremae partes fibrae a nonnullis appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1205)
alii fibras herbas adserunt, ut Nigidius commentario gramma- ticali "φορβη` (herba). sed antea fibra dicta est, ut nunc etiam rustici dicunt". potest ergo hic 'fibris' pro herbis accipi, quando ipsa intibus herbae species est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1207)

SEARCH

MENU NAVIGATION