라틴어 문장 검색

itaque videas alios plerumque iudiciis privatis ad actiones advocari alios ad probationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 228:1)
instant enim et saepe discrimen omne committunt, quod deesse nobis putant, et faciunt probationibus nostris auctoritatem postulando.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 238:2)
ne illud quidem ignorare advocatum volo, quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 243:1)
In quo non idem sentio, quod de propositionibus paulo ante, quodque de argumentis probationum loco concessi, posse aliquando nos incipere a firmioribus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 22:5)
absolvatur reus, aut innocentia ipsius fit aut interveniente aliqua potestate aut vi aut corrupto iudicio aut difficultate probationis aut praevaricatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 38:1)
interim ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit venenum fuisse, quia credibile est ab hoc factum veneficium, vel contra.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 86:1)
Si tamen plures in persona probationes habuerit, hunc ordinem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 86:3)
proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 105:2)
sequitur coniecturam finitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 129:1)
interim a qualitate ad finitionem descenditur, ut actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 130:1)
finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 130:3)
quanquam autem dissentire vix audeo a Cicerone, qui multos secutus auctores dicit, finitionem esse de eodem et de altero, semper enim neganti aliquod esse nomen dicendum quod sit potius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 136:1)
ideoque de quo postea dicam, velut infirmior est finitio, quia hac quaeritur, an idem sit huius rei nomen quod alterius, illo, an proinde habenda sit haec atque illa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 139:1)
est et talis finitionum diversitas, ut qui idem sentiant, non iisdem verbis comprehendant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 139:2)
opus est aliquando finitione obscurioribus et ignotioribus verbis ut, quid sit clarigatio, erctum citum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 141:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION