라틴어 문장 검색

adeo ut, si parum fluxisse uidebitur, mitti quoque ex brachio debeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 33:5)
Sanguine autem uel subpresso, si nimius erumpit, uel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est uulnus glutinari.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:1)
In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 1장 1:3)
Nunc de is capillis loquor, qui post morbum fere fluunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 1장 1:5)
Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam grauescunt et noctu praegraui pituita inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 55:3)
Quae si uetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 8:1)
ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id euenerit, cubantemque aegrum fluens aluus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:3)
expectandum igitur est, donec iam non fluere sed duritie quadam concreuisse uideatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 34:6)
Potest autem adhiberi remedium is, quae supra os fluunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 41:4)
ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 46:3)
Calculo euolso, si ualens corpus est neque magnopere uexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 22:1)
Is cognoscitur, si et per uulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia tenuesque carunculae lanulis similes;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:2)
Vbi sanguis cui fluit, fames indicitur, aluus acrius ducitur, quo magis ora promoueantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:2)
Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:1)
deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION