라틴어 문장 검색

Sunt qui, humore cellularum inmoderatisque ieiuniis, taedio solitudinis ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in et μελαγχολίαν Hippocratis magis fomentis quam nostris monitis indigent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:7)
Ausi post hoc virum medici violare fomentis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 72:2)
purpureusque colos conchyli iungitur uno corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam, non si Neptuni fluctu renovare operam des, non mare si totum velit eluere omnibus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:5)
fomenta taleae excisae ex arboribus, item alio loco astulae ambustae, ligna cavata a fungis nomine excepto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 17610)
omnis autem purgatio aut per aquam fit aut per ignem aut per aerem, sicut et in sexto ait "aliae panduntur in- anes suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 38916)
tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:3)
virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:11)
nam sordis eluere vult, venas sibi omnis et viscera aperit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 14 5:5)
ex quo si qua macula concepta est, non modo elui non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 1:4)
haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 59:5)
Mox palliolo suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tanquam fomentis aggressus est et in tua inquit pater carissime, in tua sumus custodia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:14)
sed pater hoc quoque merebatur, cuius gravissimo vulneri magno aliquo fomento medendum fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 3:3)
Magno tamen fomento dolor meus acquiescit, si hunc saltem fortem et incolumem, paremque illi patri illi avo fortuna servaverit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 4:1)
Gratum est quod nos requiris, gratum quod his fomentis acquiescis;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 2:1)
tu tamen exilii morsus e pectore nostro fomentis speras cedere posse tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 319)

SEARCH

MENU NAVIGATION